Hac licet indigna liceat vos voce monere,
Pontificum sublime caput, sanctissime praesul,
Viribus ut totis caelestia iura struatis,
Pars quia magna boni vobis facientibus omni
5
Apparere potest mundo, quia se locus ultro
Optulit, ut vobis obtemperet aulicus ordo,
Et dominus speciale dedit pro tempore lumen
Ingenii, quo summa domum sapientia fixit,
Nec minor hoc retinet totum veneranda voluntas.
10
Omnibus his cum vos magnus daret arbiter omnis
Iustitiae, propriis locupletes crescere donis
Non erit indignum tota si mente beatae
Ecclesiae pia membra sua in compage medullis
Confortata suis, foveatis dogmate sacro,
15
Et primum vigeant oculi, pro luce diurna
Qua totum instruitur recta ad vestigia corpus.
Vos sal, vos lumen, domini vocat unica proles,
Solvere sacra vetans factis praecepta sinistris,
Vobis solvendi, vobis dedit atque ligandi
20
Cuncta potestatem caelo terraque manentem,
Conservis alimenta iubens in tempore poni.
Vos igitur si vita decens ornaverit apte
Subiectos exempla trahent ad compita vitae,
Et non subiectos series pulcherrima morum
25
Illiciet priscae vitare erramina vitae
Et cervice humili faciet iuga ferre tonantis.
Primum namque decet, totoque et corde studendum est.
Vt pia catholicis firmetur regula factis,
Post aliena sacris temptentur corda loquellis.
30
Cogere quid prodest ad ovilia morbida sanos
Quos cupis esse greges? primum vitia omnia sacris
Pellantur stabulis, sic turba novella vocetur.
Nonne eadem quoque cura fuit doctoribus almis?
Vt sine labe suae graderentur ad omnia vitae,
35
Blasphemis ne forte locum vis sancta dedisset.
Paulus praeco dei, sese cupit omnibus esse
Omnia, ut ex multis caperet felicia lucra,
"Scandala non demus Iudaeo et gentibus", inquit,
"Ecclesiaeve dei, quae rugas aufugit omnes,
40
Et capiti per membra suo se sedulo nectit."
Quanto namque caput fuerat pro corpore toto
Olfactu, auditu, gustu, speculamine, tactu,
Tanto vos potior legum strictura coercet,
Hocque magis summae debetis imaginis arcem
45
Intrepido lustrare gradu; non haec tamen istis,
Quod vobis aliquam virtutem deesse putemus,
Prosequimur, sed magnus amor dicenda ministrat.
Nam cupimus vestra ad sanctum molimina finem
Ducier, at summum tractandi digna patenter
50
Novimus esse locum, ni desit sola voluntas,
Iamque etiam nostrum vosmet cognoscere votum
Non dubitamus, erit Christi perfectio donum.
Trina dei vobis per saecula cuncta potestas
Aeternae tribuat vitae sine fine coronam,
55
Vt vos cum domino, vobis cum et laeta sequentum
Turba metat stabiles magna cum pace maniplos.